

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 12: Versus 12
Descendit diabolus.De coelo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio.Sciens quod modicum tempus habet.Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui.Et postquam vidit.Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare.Et datae sunt mulieri,etc. Quae etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.